Sir 16

1Ne iucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis. 2Non credas vitae illorum, et ne respexeris in labores eorum. 3Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: 4Et utile est mori sine filiis quam relinquere filios impios. 5Ab uno sensato inhabitabitur patria, et a tribu impiorum deseretur. 6Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea. 7In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. 8Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suae virtuti: 9et non pepercit peregrinationi illorum, et execratus est eos prae superbia verbi illorum. 10Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis. 11Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. 12misericordia enim et ira est cum illo. Potens exoratio, et effundens iram: 13secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua iudicat. 14Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. 15Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius. 16Non dicas: A Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur? 17In populo magno non agnoscar: quae est enim anima mea in tam immensa creatura? 18Ecce caelum, et caeli caelorum, abyssus, et universa terra, et quae in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur. 19montes simul, et colles, et fundamenta terrae: cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. 20Et in omnibus his insensatum est cor: et omne cor intelligitur ab illo: 21et vias illius quis intelligit, et procellam, quam nec oculus videbit hominis? 22Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera iustitiae eius quis enunciabit? aut quis sustinebit? Longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio hominum in consummatione est. 23Qui minoratur corde, cogitat inania: et vir imprudens, et errans cogitat stulta. 24Audi me fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo, 25et dicam in aequitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in aequitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuncio scientiam eius. 26In iudicio Dei opera eius ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis. 27Ornavit in aeternum opera illorum, nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis. 28Unusquisque proximum sibi non angustiabit in aeternum. 29Non sis incredibilis verbo illius. 30Post haec Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis. 31Anima autem omnis vitalis denunciabit ante faciem ipsius, et in ipsa iterum reversio illorum.
Copyright information for VulgS